- AUSCULTARE
- AUSCULTAREMonachi dicuntur, qui priusquam in Ecclesia, quod sibi iniunctum est, legant, recitent vel canant, coram eo, cui id curae incumbit, Lectiones suas recitant et ab ipso non seriem modo Lectionis accipiunt, sed etiam, quô illa vocis tonô recitanda sit, docentur. Idem et ascultare. Liber Ordinus S. Victoris Paris.MS. c. 34. Fratres, qui in Ecclesia, sive ad Missam, sive ad Matutinas, aliquid legere habent, debent ab Armario ascultare. Abbas autem et Prior ascultare non coguntur --- quod ad Missam legendum est auscultetur in spatio, quod est inter Capitulum et Tertiam --- Fratres, qui officiis deputati sunt, si id, quod habent legere, horis constitutis ascultare non possunt; postmodum, cum eis vacat, auscultent --- Frater vero, qui primam Lectionem habet legere, debet horâ auscultandi Lectionem, librum, in quo legendum est, in Claustrum referre, et postquam omnes auscultaverint, in locum suum referre, apud Car. du Fresne Glossar. qui etiam hanc in rem ex Lanfranco in Decretis pro Ordine S. Benedicit c. 5. ista adfert: Quicumque lecturus, vel cantaturus est aliquid in Monasterio si necesse habeat, ab eo (Cantore) priusquam incipiat, debet auscultare etc. Alia notio Auscultatorum, quos Auriculares vocat apud Eundem Chronicon Novalic. l. 5. c. 3. hi enim iidem cum Ω᾿τακουςταῖς, quos Galli Espions dicunt, de quibus hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.